- CARTHAGO Nova
- I.CARTHAGO Novaurbs maritima Americae meridionalis in novo regno Granatae Episcopalis sub Archiepiscopo S. Fidei de Bogota. Gaudet portu tutô et capacissimô, permunita, cum duobus fortalitiis. Hinc Regio adiacens Covernacion de Cartagena, irrigata ex parte, a fluv. Magdalenae, Linschot Amer. c. 8. Herrera c. 16.II.CARTHAGO Novaurbs quam Dux Poenorum Asdrubal condidit in Hispania Baetica. Itaque πόλιν Φοίνιςςαν appellat Polyaenus, l. 8. c. 26. Et Solinus expresse, Carthaginem apud Iberos, quae mox Colonia facta est, Poeni condidêre. Itemque Strabo, Η῾ Καρχηδὼν ἡ νέα κτίσμα Α᾿σδρούβα, etc. A'Scipione expugnata est, Hannone non sine suorum clade se dedente, Liv. l. 6. Dec. 3. Contestanorum maritima urbs Ptolemaeo, et aliis. Hanc auctores, ut Plin. l. 3. c. 3. et Appianus in Punic. Spartariam cognominant. Idem Appianus putat prius Saguntum appellatam, sed postea ab Annibale excisam, et Carthaginiensum coloniam factam, Carthaginem Spartaginem nuncupatam; Sed hanc Carthaginem et Saguntum duo et diversa oppida esse, lippis et tonsoribus, ut dicitur, notum est; at hoc condonandum est homini Graeco, et peregrino, et cui Hispania minus cognita fuerit, veluti, qui scribit, iberum fluv. in Septentrionalem Oceanum evolvi, cum in Mediterraneum exeat. Καινὴ πόλις dicitur Stephano et Polybio, ubi vocis etymon expressum videtur. Ebraeis enim Karta hadath novam urbem notat; ex Carthada autem factum, Καρχησὼν, χ. et θ. permutatis, quod Siculorum est proprium, qui pro ὄρνιθες dicunt ὄρνιχες. Vide Salmas. ad Solin. p. 332. Carthaginis huius descriptionem accuratissimam habet Polybius, l. 10. p. 583. edit. Casaubon. quam in pauciora contraxit Liv. l. 26. c. 43. Et utrumque secutus Silius pleraque ista carminibus hisce optime expressit l. 15. v. 220. quae, in lectoris gratiam huc transcribere non gravabor:Carthago impensô naturae adiuta favore,Excelsos tollit pelagô circumflua muros.Arctatas ponti fauces modica insula claudit,Qua Titan ortu terras aspergit Eoô.At qua prospectat Phoebi iuga sera cadentis,Pigram in planiciem stagnantes egerit undas;Quas unget veniens refluusque reciprocat aestus;Sed gelidas a fronte sedet sublimis ad ArctosUrbs imposta iugo, pronumque excurrit in aequorEt tuta aeternô defendit moenia fluctu.Hodie Carthagena nominatur. Vide Bochart. De Phoen. Colon. l. 1. c. 35. Nic Lloydius. 6. leuc. a Murcia in Austrum, totidem a Scombraria, promontor. In Occasum. Arcem habet permunitam, portumque amplissimum totius Hispaniae et tutissimum. Ibidem ingens sparti copia et scomborumpiscatio opulenta, a quibus insul. obiecta, quae portum claudit Scombraria dicta: Gemmae quoque. Estque prope Virgitanum sinum. Vide Boterum relat. Hisp. Addo, quod Carthaginiensis Hispaniae Citerioris haec portio spartum tantum ferebat, nec haec vero tota. Plin. l. 19. c. 2. Ad quos mones usus quae sufficiant, minus triginta milia passuum in latitudinem a littore Carthaginis novae, minusque in longitudinem centum reperientur. Ubi designat, quid in longitudine ac latitudine habuerit haec regio σπαρτοφόρος. Vide eundem Salmas. ubi supra, p. 261.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.